Trouvé 357 Résultats pour: vincere milites bellum exercitus duces certamen
ut cognoscant gentes armaturam eius, quia contra Deum bellum eorum est: etenim secutus est a tergo Potentis. (Liber Ecclesiasticus 46, 8)
et contrivit principes Tyriorum et omnes duces Philisthim. (Liber Ecclesiasticus 46, 21)
Dixisti: “Verbum labiorum est consilium et fortitudo ad bellum”. Nunc super quem habes fiduciam, quia recessisti a me? (Liber Isaiae 36, 5)
Et effudit super eum indignationem furoris sui et forte bellum. Et combussit eum in circuitu, et non cognovit; et succendit eum, et non intellexit. (Liber Isaiae 42, 25)
“Sanctificate super eam bellum, consurgite, et ascendamus in meridie; vae nobis, quia declinavit dies, quia longiores factae sunt umbrae vesperi! (Liber Ieremiae 6, 4)
Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Ierusalem, et Ieremias propheta erat clausus in atrio custodiae, qui erat in domo regis Iudae. (Liber Ieremiae 32, 2)
Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, quando Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius universaque regna terrae, quae erant sub potestate manus eius, et omnes populi bellabant contra Ierusalem et contra omnes urbes eius, dicens: (Liber Ieremiae 34, 1)
et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Ierusalem et contra omnes civitates Iudae, quae reliquae erant, contra Lachis et contra Azeca: hae enim supererant de civitatibus Iudae urbes munitae. (Liber Ieremiae 34, 7)
Cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram, diximus: Venite, et ingrediamur Ierusalem a facie exercitus Chaldaeorum et a facie exercitus Syriae. Et mansimus in Ierusalem”. (Liber Ieremiae 35, 11)
Igitur exercitus pharaonis egressus est de Aegypto, et audientes Chaldaei, qui obsidebant Ierusalem, huiuscemodi nuntium recesserunt ab Ierusalem. (Liber Ieremiae 37, 5)
“Haec dicit Dominus, Deus Israel: Sic dicetis regi Iudae, qui misit vos ad me interrogandum: Ecce exercitus pharaonis, qui egressus est vobis in auxilium, revertetur in terram suam in Aegyptum; (Liber Ieremiae 37, 7)
Ergo cum recessisset exercitus Chaldaeorum ab Ierusalem propter exercitum pharaonis, (Liber Ieremiae 37, 11)