Encontrados 43 resultados para: vult

  • Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum regem Domini Dei tui! Quia diligit Deus tuus Israel et vult servare eum in aeternum, idcirco posuit te super eum regem, ut facias iudicia atque iustitiam”. (Liber II Paralipomenon 9, 8)

  • Et exivit Thobias et vocavit illum et dixit ei: “Iuvenis, pater te rogat”. Et introivit ad eum, et prior Thobis salutavit eum. Et ille dixit ei: “Gaudium tibi magnum sit!”. Et respondens Thobi dixit illi: “Quid mihi adhuc gaudium est? Homo sum inutilis oculis et non video lumen caelorum, sed in tenebris positus sum sicut mortui, qui non amplius vident lumen. Vivus ego sum inter mortuos. Vocem hominum audio et ipsos non video”. Et dixit ei: “Forti esto animo; in proximo est, ut a Deo cureris. Forti animo esto!”. Et respondit illi Thobi: “Thobias filius meus vult ire in Mediam. Nonne poteris ire cum illo et ducere illum? Et dabo tibi mercedem tuam, frater”. Et dixit illi: “Potero ire cum illo, quoniam novi omnes vias et aliquotiens ivi in Mediam et perambulavi omnes campos eius et montes et omnes commeatus scio”. (Liber Thobis 5, 10)

  • Qui cum reversus esset de horto et intrasset convivii locum, repperit Aman super lectulum corruisse, in quo iacebat Esther, et ait: “Etiam reginam vult opprimere, me praesente, in domo mea?”. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem eius. (Liber Esther 7, 8)

  • “Speravit in Domino: eripiat eum, salvum faciat eum, quoniam vult eum”. (Liber Psalmorum 22, 9)

  • MEM. Quis est homo, qui vult vitam, diligit dies, ut videat bonum? - (Liber Psalmorum 34, 13)

  • Exsultent et laetentur, qui volunt iustitiam meam, et dicant semper: “Magnificetur Dominus, qui vult pacem servi sui”. (Liber Psalmorum 35, 27)

  • Vult et non habet piger, anima autem operantium impinguabitur. (Liber Proverbiorum 13, 4)

  • Occasiones quaerit, qui vult recedere ab amico; omni consilio exacerbatur. (Liber Proverbiorum 18, 1)

  • Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit. (Liber Ecclesiasticus 28, 1)

  • et ei, qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere, remitte ei et pallium; (Evangelium secundum Matthaeum 5, 40)

  • Tunc Iesus dixit discipulis suis: “Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 24)

  • Confidit in Deo; liberet nunc, si vult eum. Dixit enim: “Dei Filius sum””. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 43)


“Nunca vá se deitar sem antes examinar a sua consciência sobre o dia que passou. Enderece todos os seus pensamentos a Deus, consagre-lhe todo o seu ser e também todos os seus irmãos. Ofereça à glória de Deus o repouso que você vai iniciar e não esqueça do seu Anjo da Guarda que está sempre com você.” São Padre Pio de Pietrelcina