Encontrados 43 resultados para: vult
haec autem omnia operatur unus et idem Spiritus, dividens singulis prout vult. (Epistula I ad Corinthios 12, 11)
Nam et cum essemus apud vos, hoc praecipiebamus vobis: Si quis non vult operari, nec manducet. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 10)
qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire. (Epistula I ad Timotheum 2, 4)
“Qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos, coerceat linguam suam a malo, (Epistula I Petri 3, 10)
Et dedi illi tempus, ut paenitentiam ageret, et non vult paeniteri a fornicatione sua. (Apocalypsis Ioannis 2, 21)
Et si quis eis vult nocere, ignis exit de ore illorum et devorat inimicos eorum; et si quis voluerit eos laedere, sic oportet eum occidi. (Apocalypsis Ioannis 11, 5)
Et Spiritus et sponsa dicunt: “Veni!”. Et, qui audit, dicat: “Veni!”. Et, qui sitit, veniat; qui vult, accipiat aquam vitae gratis. (Apocalypsis Ioannis 22, 17)