Encontrados 36 resultados para: Audit

  • Qui audit me non confundetur, et qui operantur in me non peccabunt: (Liber Ecclesiasticus 24, 30)

  • Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Qui audit, audiat, et qui quiescit, quiescat: quia domus exasperans est. (Prophetia Ezechielis 3, 27)

  • Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram, (Evangelium secundum Matthaeum 7, 24)

  • Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam: (Evangelium secundum Matthaeum 7, 26)

  • Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus: hic est qui secus viam seminatus est. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 19)

  • Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud: (Evangelium secundum Matthaeum 13, 20)

  • Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 22)

  • Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 23)

  • Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit: (Evangelium secundum Lucam 6, 47)

  • Qui autem audit, et non facit, similis est homini ædificanti domum suam super terram sine fundamento: in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit: et facta est ruina domus illius magna. (Evangelium secundum Lucam 6, 49)

  • Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me. (Evangelium secundum Lucam 10, 16)

  • Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. (Evangelium secundum Ioannem 3, 29)


“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina