Encontrados 36 resultados para: Audit

  • Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam. (Evangelium secundum Ioannem 5, 24)

  • Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. (Evangelium secundum Ioannem 8, 47)

  • scimus autem quia peccatores Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit. (Evangelium secundum Ioannem 9, 31)

  • Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis qui est ex veritate, audit vocem meam. (Evangelium secundum Ioannem 18, 37)

  • Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo: nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria. (Epistula I ad Corinthios 14, 2)

  • Nam etsi voluero gloriari, non ero insipiens: veritatem enim dicam: parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut aliquid audit ex me. (Epistula II ad Corinthios 12, 6)

  • Ipsi de mundo sunt: ideo de mundo loquuntur, et mundus eos audit. (Epistula I Ioannis 4, 5)

  • Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, audit nos ; qui non est ex Deo, non audit nos: in hoc cognoscimus Spiritum veritatis, et spiritum erroris. (Epistula I Ioannis 4, 6)

  • Et hæc est fiducia, quam habemus ad eum: quia quodcumque petierimus, secundum voluntatem ejus, audit nos. (Epistula I Ioannis 5, 14)

  • Et scimus quia audit nos quidquid petierimus: scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo. (Epistula I Ioannis 5, 15)

  • Beatus qui legit, et audit verba prophetiæ hujus, et servat ea, quæ in ea scripta sunt: tempus enim prope est. (Apocalypsis Ioannis 1, 3)

  • Et spiritus, et sponsa dicunt: Veni. Et qui audit, dicat: Veni. Et qui sitit, veniat: et qui vult, accipiat aquam vitæ, gratis. (Apocalypsis Ioannis 22, 17)


“A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das várias provações pelas quais a pessoa passa.” São Padre Pio de Pietrelcina