Encontrados 75 resultados para: Carnes

  • extendit angelus Domini summitatem virgæ, quam tenebat in manu, et tetigit carnes et panes azymos: ascenditque ignis de petra, et carnes azymosque panes consumpsit: angelus autem Domini evanuit ex oculis ejus. (Liber Iudicum 6, 21)

  • Quibus ille ait: Cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas, conteram carnes vestras cum spinis tribulisque deserti. (Liber Iudicum 8, 7)

  • neque officium sacerdotum ad populum: sed quicumque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua, (Liber I Samuelis 2, 13)

  • dixitque ad David: Veni ad me, et dabo carnes tuas volatilibus cæli et bestiis terræ. (Liber I Samuelis 17, 44)

  • Tollam ergo panes meos, et aquas meas, et carnes pecorum quæ occidi tonsoribus meis, et dabo viris quos nescio unde sint? (Liber I Samuelis 25, 11)

  • Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi, et bibebat de torrente. (Liber I Regum 17, 6)

  • Reversus autem ab eo, tulit par boum, et mactavit illud, et in aratro boum coxit carnes, et dedit populo, et comederunt : consurgensque abiit, et secutus est Eliam, et ministrabat ei. (Liber I Regum 19, 21)

  • Reversique nuntiaverunt ei. Et ait Jehu: Sermo Domini est, quem locutus est per servum suum Eliam Thesbiten, dicens: In agro Jezrahel comedent canes carnes Jezabel, (Liber II Regum 9, 36)

  • et erunt carnes Jezabel sicut stercus super faciem terræ in agro Jezrahel, ita ut prætereuntes dicant: Hæccine est illa Jezabel? (Liber II Regum 9, 37)

  • et nunc sicut carnes fratrum nostrorum, sic carnes nostræ sunt : et sicut filii eorum, ita et filii nostri : ecce nos subjugamus filios nostros et filias nostras in servitutem, et de filiabus nostris sunt famulæ, nec habemus unde possint redimi : et agros nostros et vineas nostras alii possident. (Liber Nehemiae 5, 5)

  • Quod cum fecisset, assavit carnes ejus, et secum tulerunt in via : cetera salierunt, quæ sufficerent eis, quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum. (Liber Thobis 6, 6)

  • Dabit enim ignem et vermes in carnes eorum, ut urantur et sentiant usque in sempiternum. (Liber Iudith 16, 21)


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina