Encontrados 75 resultados para: Carnes

  • Propterea hæc dicit Dominus Deus: Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et hæc est lebes: et educam vos de medio ejus. (Prophetia Ezechielis 11, 7)

  • Hæc non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes: in finibus Israël judicabo vos, (Prophetia Ezechielis 11, 11)

  • Et insanivit libidine super concubitum eorum, quorum carnes sunt ut carnes asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus eorum. (Prophetia Ezechielis 23, 20)

  • Congere ossa, quæ igne succendam: consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent. (Prophetia Ezechielis 24, 10)

  • Et dabo carnes tuas super montes, et implebo colles tuos sanie tua. (Prophetia Ezechielis 32, 5)

  • Et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem, et dabo vobis spiritum, et vivetis: et scietis quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 37, 6)

  • Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper: et spiritum non habebant. (Prophetia Ezechielis 37, 8)

  • Carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terræ bibetis: arietum, et agnorum, et hircorum, taurorumque et altilium, et pinguium omnium. (Prophetia Ezechielis 39, 18)

  • Et labia earum palmi unius, reflexa intrinsecus per circuitum: super mensas autem carnes oblationis. (Prophetia Ezechielis 40, 43)

  • Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit: et tres ordines erant in ore ejus, et in dentibus ejus, et sic dicebant ei: Surge, comede carnes plurimas. (Prophetia Danielis 7, 5)

  • Hostias offerent, immolabunt carnes et comedent, et Dominus non suscipiet eas: nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum: ipsi in Ægyptum convertentur. (Prophetia Osee 8, 13)

  • Quia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui derelicta non visitabit, dispersum non quæret, et contritum non sanabit, et id quod stat non enutriet, et carnes pinguium comedet, et ungulas eorum dissolvet. (Prophetia Zachariae 11, 16)


“Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta.” São Padre Pio de Pietrelcina