Encontrados 1710 resultados para: Ego

  • et ego recipiam vos: et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens. (Epistula II ad Corinthios 6, 18)

  • Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem: sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed æmulationem, sed vindictam: in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio. (Epistula II ad Corinthios 7, 11)

  • Ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis sum inter vos, absens autem confido in vos. (Epistula II ad Corinthios 10, 1)

  • Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier), (Epistula II ad Corinthios 11, 16)

  • Quoniam multi gloriantur secundum carnem: et ego gloriabor. (Epistula II ad Corinthios 11, 18)

  • Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego: (Epistula II ad Corinthios 11, 21)

  • Hebræi sunt, et ego: Israëlitæ sunt, et ego: semen Abrahæ sunt, et ego. (Epistula II ad Corinthios 11, 22)

  • Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. (Epistula II ad Corinthios 11, 23)

  • Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? (Epistula II ad Corinthios 11, 29)

  • Factus sum insipiens, vos me coëgistis. Ego enim a vobis debui commendari: nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum Apostoli: tametsi nihil sum: (Epistula II ad Corinthios 12, 11)

  • Quid est enim, quod minus habuistis præ ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? donate mihi hanc injuriam. (Epistula II ad Corinthios 12, 13)

  • Ego autem libentissime impendam, et super impendar ipse pro animabus vestris: licet plus vos diligens, minus diligar. (Epistula II ad Corinthios 12, 15)


“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina