Encontrados 1710 resultados para: Ego

  • Sed esto: ego vos non gravavi: sed cum essem astutus, dolo vos cepi. (Epistula II ad Corinthios 12, 16)

  • Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo, inveniam vos: et ego inveniar a vobis, qualem non vultis: ne forte contentiones, æmulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos: (Epistula II ad Corinthios 12, 20)

  • neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi. (Epistula ad Galatas 1, 12)

  • Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam: Christo confixus sum cruci. (Epistula ad Galatas 2, 19)

  • Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. (Epistula ad Galatas 2, 20)

  • Estote sicut ego, quia et ego sicut vos: fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis. (Epistula ad Galatas 4, 12)

  • quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar: (Epistula ad Galatas 4, 24)

  • Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. (Epistula ad Galatas 5, 2)

  • Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis: qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille. (Epistula ad Galatas 5, 10)

  • Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico: quid adhuc persecutionem patior? ergo evacuatum est scandalum crucis. (Epistula ad Galatas 5, 11)

  • Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. (Epistula ad Galatas 6, 14)

  • De cetero, nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. (Epistula ad Galatas 6, 17)


“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina