Encontrados 25 resultados para: Fluminis
Nomen vero fluminis tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates. (Liber Genesis 2, 14)
Narravit ergo Pharao quod viderat: Putabam me stare super ripam fluminis, (Liber Genesis 41, 17)
Cumque jam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam, et linivit eam bitumine ac pice : posuitque intus infantulum, et exposuit eum in carecto ripæ fluminis, (Liber Exodus 2, 3)
Quod si nec duobus quidem his signis crediderint, neque audierint vocem tuam : sume aquam fluminis, et effunde eam super aridam, et quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem. (Liber Exodus 4, 9)
Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas : et stabis in occursum ejus super ripam fluminis : et virgam quæ conversa est in draconem, tolles in manu tua. (Liber Exodus 7, 15)
Hæc igitur dicit Dominus : In hoc scies quod sim Dominus : ecce percutiam virga, quæ in manu mea est, aquam fluminis, et vertetur in sanguinem. (Liber Exodus 7, 17)
Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aquæ, et affligentur Ægyptii bibentes aquam fluminis. (Liber Exodus 7, 18)
Feceruntque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus : et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis ejus : quæ versa est in sanguinem. (Liber Exodus 7, 20)
Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt : computruitque fluvius, et non poterant Ægyptii bibere aquam fluminis, et fuit sanguis in tota terra Ægypti. (Liber Exodus 7, 21)
Foderunt autem omnes Ægyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent : non enim poterant bibere de aqua fluminis. (Liber Exodus 7, 24)
(Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis et butyri.) (Liber Iob 20, 17)
Fluminis impetus lætificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. (Liber Psalmorum 45, 5)