Encontrados 79 resultados para: Fructus

  • Confringentur enim rami inconsummati ; et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti. (Liber Sapientiae 4, 5)

  • quibus in testimonium nequitiæ fumigabunda constat deserta terra, et incerto tempore fructus habentes arbores: et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis. (Liber Sapientiae 10, 7)

  • Nix autem et glacies sustinebant vim ignis, et non tabescebant: ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans ; (Liber Sapientiae 16, 22)

  • ut scirent filii tui quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat. (Liber Sapientiae 16, 26)

  • et folia tua comedat, et fructus tuos perdat, et relinquaris velut lignum aridum in eremo. (Liber Ecclesiasticus 6, 3)

  • Quasi is qui arat et seminat accede ad eam, et sustine bonos fructus illius. (Liber Ecclesiasticus 6, 19)

  • Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius. (Liber Ecclesiasticus 11, 3)

  • Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris: et flores mei fructus honoris et honestatis. (Liber Ecclesiasticus 24, 23)

  • Est sapiens animæ suæ sapiens, et fructus sensus illius laudabilis. (Liber Ecclesiasticus 37, 25)

  • Vir sapiens plebem suam erudit, et fructus sensus illius fideles sunt. (Liber Ecclesiasticus 37, 26)

  • In voce dicit: Obaudite me, divini fructus, et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate. (Liber Ecclesiasticus 39, 17)

  • In die illa, erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terræ sublimis, et exsultatio his qui salvati fuerint de Israël. (Liber Isaiae 4, 2)


“Se tanta atenção é dada aos bens desta Terra, quanto mais se deve dar aos do Céu? Faça, portanto, uma boa leitura espiritual, a santa meditação, o exame de consciência, e fará progresso na perfeição cristã e no amor de Jesus.” São Padre Pio de Pietrelcina