Encontrados 105 resultados para: Gad
Et tribubus Ruben et Gad dedi de terra Galaad usque ad torrentem Arnon medium torrentis, et confinium usque ad torrentem Jeboc, qui est terminus filiorum Ammon: (Liber Deuteronomii 3, 16)
Bosor in solitudine, quæ sita est in terra campestri de tribu Ruben: et Ramoth in Galaad, quæ est in tribu Gad: et Golan in Basan, quæ est in tribu Manasse. (Liber Deuteronomii 4, 43)
Inde venerunt in Gadgad: de quo loco profecti, castrametati sunt in Jetebatha, in terra aquarum atque torrentium. (Liber Deuteronomii 10, 7)
Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal: Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali. (Liber Deuteronomii 27, 13)
et tulimus terram eorum, ac tradidimus possidendam Ruben et Gad, et dimidiæ tribui Manasse. (Liber Deuteronomii 29, 8)
Et Gad ait: Benedictus in latitudine Gad: quasi leo requievit, cepitque brachium et verticem. (Liber Deuteronomii 33, 20)
Rubenitis quoque et Gaditis, et dimidiæ tribui Manasse, ait: (Liber Iosue 1, 12)
Filii quoque Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse, armati præcedebant filios Israël, sicut eis præceperat Moyses: (Liber Iosue 4, 12)
et partem montis, quæ ascendit Seir usque Baalgad, per planitiem Libani subter montem Hermon: omnes reges eorum cepit, percussit, et occidit. (Liber Iosue 11, 17)
Moyses famulus Domini et filii Israël percusserunt eos, tradiditque terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis, et Gaditis, et dimidiæ tribui Manasse. (Liber Iosue 12, 6)
Hi sunt reges terræ, quos percussit Josue et filii Israël trans Jordanem ad occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani, usque ad montem cujus pars ascendit in Seir: tradiditque eam Josue in possessionem tribubus Israël, singulis partes suas, (Liber Iosue 12, 7)
rex Dabir unus, rex Gader unus, (Liber Iosue 12, 13)