Trouvé 105 Résultats pour: Gad

  • Et tribubus Ruben et Gad dedi de terra Galaad usque ad torrentem Arnon medium torrentis, et confinium usque ad torrentem Jeboc, qui est terminus filiorum Ammon: (Liber Deuteronomii 3, 16)

  • Bosor in solitudine, quæ sita est in terra campestri de tribu Ruben: et Ramoth in Galaad, quæ est in tribu Gad: et Golan in Basan, quæ est in tribu Manasse. (Liber Deuteronomii 4, 43)

  • Inde venerunt in Gadgad: de quo loco profecti, castrametati sunt in Jetebatha, in terra aquarum atque torrentium. (Liber Deuteronomii 10, 7)

  • Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal: Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali. (Liber Deuteronomii 27, 13)

  • et tulimus terram eorum, ac tradidimus possidendam Ruben et Gad, et dimidiæ tribui Manasse. (Liber Deuteronomii 29, 8)

  • Et Gad ait: Benedictus in latitudine Gad: quasi leo requievit, cepitque brachium et verticem. (Liber Deuteronomii 33, 20)

  • Rubenitis quoque et Gaditis, et dimidiæ tribui Manasse, ait: (Liber Iosue 1, 12)

  • Filii quoque Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse, armati præcedebant filios Israël, sicut eis præceperat Moyses: (Liber Iosue 4, 12)

  • et partem montis, quæ ascendit Seir usque Baalgad, per planitiem Libani subter montem Hermon: omnes reges eorum cepit, percussit, et occidit. (Liber Iosue 11, 17)

  • Moyses famulus Domini et filii Israël percusserunt eos, tradiditque terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis, et Gaditis, et dimidiæ tribui Manasse. (Liber Iosue 12, 6)

  • Hi sunt reges terræ, quos percussit Josue et filii Israël trans Jordanem ad occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani, usque ad montem cujus pars ascendit in Seir: tradiditque eam Josue in possessionem tribubus Israël, singulis partes suas, (Liber Iosue 12, 7)

  • rex Dabir unus, rex Gader unus, (Liber Iosue 12, 13)


“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina