Encontrados 449 resultados para: Homo

  • et statuerunt falsos testes, qui dicerent: Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem: (Actus Apostolorum 6, 13)

  • Petrus vero elevavit eum, dicens: Surge: et ego ipse homo sum. (Actus Apostolorum 10, 26)

  • Et insiliens in eos homo, in quo erat dæmonium pessimum, et dominatus amborum, invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa. (Actus Apostolorum 19, 16)

  • Viri Israëlitæ, adjuvate: hic est homo qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum. (Actus Apostolorum 21, 28)

  • Et dixit ad eum Paulus: Ego homo sum quidem Judæus a Tarso Ciliciæ, non ignotæ civitatis municeps. Rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum. (Actus Apostolorum 21, 39)

  • Quo audito, centurio accessit ad tribunum, et nuntiavit ei, dicens: Quid acturus es? hic enim homo civis Romanus est. (Actus Apostolorum 22, 26)

  • Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes: Quia nihil morte aut vinculis dignum quid fecit homo iste. (Actus Apostolorum 26, 31)

  • Agrippa autem Festo dixit: Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Cæsarem. (Actus Apostolorum 26, 32)

  • Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu ejus, ad invicem dicebant: Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere. (Actus Apostolorum 28, 4)

  • Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quæ judicas. (Epistula ad Romanos 2, 1)

  • Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei? (Epistula ad Romanos 2, 3)

  • Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: Ut justificeris in sermonibus tuis: et vincas cum judicaris. (Epistula ad Romanos 3, 4)


“Todas as percepções humanas, de onde quer que venham, incluem o bem e o mal. É necessário saber determinar e assimilar todo o bem e oferecê-lo a Deus, e eliminar todo o mal.” São Padre Pio de Pietrelcina