Encontrados 449 resultados para: Homo

  • Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato. (Epistula ad Romanos 6, 6)

  • Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Epistula ad Romanos 7, 24)

  • O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic? (Epistula ad Romanos 9, 20)

  • Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea. (Epistula ad Romanos 10, 5)

  • Animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere: quia spiritualiter examinatur. (Epistula I ad Corinthios 2, 14)

  • Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. (Epistula I ad Corinthios 4, 1)

  • Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. (Epistula I ad Corinthios 6, 18)

  • Probet autem seipsum homo: et sic de pane illo edat, et de calice bibat. (Epistula I ad Corinthios 11, 28)

  • Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. (Epistula I ad Corinthios 15, 45)

  • Primus homo de terra, terrenus: secundus homo de cælo, cælestis. (Epistula I ad Corinthios 15, 47)

  • Propter quod non deficimus: sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem. (Epistula II ad Corinthios 4, 16)

  • Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro. (Epistula ad Galatas 2, 16)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina