Encontrados 353 resultados para: Illo
Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem. (Evangelium secundum Lucam 12, 58)
Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab illo. (Evangelium secundum Lucam 14, 8)
Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quæ pacis sunt. (Evangelium secundum Lucam 14, 32)
Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. (Evangelium secundum Lucam 18, 14)
Et astantibus dixit: Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet. (Evangelium secundum Lucam 19, 24)
Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via: (Evangelium secundum Lucam 19, 36)
Et ingressus in templum, cœpit ejicere vendentes in illo, et ementes, (Evangelium secundum Lucam 19, 45)
Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum, et scribæ cum senioribus, (Evangelium secundum Lucam 20, 1)
illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores: (Evangelium secundum Lucam 20, 35)
Quem cum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit: Et hic cum illo erat. (Evangelium secundum Lucam 22, 56)
Et intervallo facto quasi horæ unius, alius quidam affirmabat, dicens: Vere et hic cum illo erat: nam et Galilæus est. (Evangelium secundum Lucam 22, 59)
Et ait Petrus: Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus. (Evangelium secundum Lucam 22, 60)