Encontrados 353 resultados para: Illo
Dicit eis: Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima. (Evangelium secundum Ioannem 1, 39)
Et statim sanus factus est homo ille: et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo. (Evangelium secundum Ioannem 5, 9)
Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset: Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi, (Evangelium secundum Ioannem 6, 41)
qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. (Evangelium secundum Ioannem 6, 57)
Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro: et jam non cum illo ambulabant. (Evangelium secundum Ioannem 6, 67)
Non potest mundus odisse vos: me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt. (Evangelium secundum Ioannem 7, 7)
Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judæorum. (Evangelium secundum Ioannem 7, 13)
Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit ; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est. (Evangelium secundum Ioannem 7, 18)
Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc: et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum. (Evangelium secundum Ioannem 7, 32)
Hæc illo loquente, multi crediderunt in eum. (Evangelium secundum Ioannem 8, 30)
Respondit Jesus: Neque hic peccavit, neque parentes ejus: sed ut manifestentur opera Dei in illo. (Evangelium secundum Ioannem 9, 3)
Dicunt ergo cæco iterum: Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia propheta est. (Evangelium secundum Ioannem 9, 17)