Encontrados 153 resultados para: Illorum
In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur: comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum. (Prophetia Danielis 2, 44)
Et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto. Et videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico: Confide fili, remittuntur tibi peccata tua. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 2)
Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 58)
Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 7)
Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur: (Evangelium secundum Matthaeum 24, 29)
Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 19)
Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico: Fili, dimittuntur tibi peccata tua. (Evangelium secundum Marcum 2, 5)
Qui sciens versutiam illorum, ait illis: Quid me tentatis? afferte mihi denarium ut videam. (Evangelium secundum Marcum 12, 15)
Et non erat conveniens testimonium illorum. (Evangelium secundum Marcum 14, 59)
et ait illi: Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum: quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa. (Evangelium secundum Lucam 4, 6)
Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem: et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent eum. (Evangelium secundum Lucam 4, 29)
Ipse autem transiens per medium illorum, ibat. (Evangelium secundum Lucam 4, 30)