Encontrados 153 resultados para: Illorum

  • Et nunc fratres, quoniam vos estis presbyteri in populo Dei, et ex vobis pendet anima illorum, ad eloquium vestrum corda eorum erigite, ut memores sint quia tentati sunt patres nostri, ut probarentur si vere colerent Deum suum. (Liber Iudith 8, 21)

  • et dedisti mulieres illorum in prædam, et filias illorum in captivitatem: et omnem prædam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum: subveni, quæso te, Domine Deus meus, mihi viduæ. (Liber Iudith 9, 3)

  • Erige brachium tuum sicut ab initio, et allide virtutem illorum in virtute tua: cadat virtus eorum in iracundia tua, qui promittunt se violare sancta tua, et polluere tabernaculum nominis tui, et dejicere gladio suo cornu altaris tui. (Liber Iudith 9, 11)

  • Hac de causa cogitavi mecum, dicens: Vadam ad faciem principis Holofernis, ut indicem illi secreta illorum, et ostendam illi quo aditu possit obtinere eos, ita ut non cadat vir unus de exercitu ejus. (Liber Iudith 10, 13)

  • Hi vero qui victores reversi sunt ad Bethuliam, omnia quæ erant illorum attulerunt secum, ita ut non esset numerus in pecoribus et jumentis et universis mobilibus eorum, ut a minimo usque ad maximum omnes divites fierent de prædationibus eorum. (Liber Iudith 15, 8)

  • interrogavit sapientes, qui ex more regio semper ei aderant, et illorum faciebat cuncta consilio, scientium leges, ac jura majorum (Liber Esther 1, 13)

  • Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis: et spes illorum abominatio animæ. (Liber Iob 11, 20)

  • Fiat via illorum tenebræ et lubricum, et angelus Domini persequens eos. (Liber Psalmorum 34, 6)

  • et sepulchra eorum domus illorum in æternum ; tabernacula eorum in progenie et progenie: vocaverunt nomina sua in terris suis. (Liber Psalmorum 48, 12)

  • Hæc via illorum scandalum ipsis ; et postea in ore suo complacebunt. (Liber Psalmorum 48, 14)

  • Visitasti terram, et inebriasti eam ; multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aquis ; parasti cibum illorum: quoniam ita est præparatio ejus. (Liber Psalmorum 64, 10)

  • Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno. (Liber Psalmorum 144, 15)


Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina