Encontrados 153 resultados para: Illorum

  • ostendens per sitim quæ tunc fuit, quemadmodum tuos exaltares, et adversarios illorum necares. (Liber Sapientiae 11, 9)

  • Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam ; (Liber Sapientiae 11, 16)

  • sed partibus judicans, dabas locum pœnitentiæ, non ignorans quoniam nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum. (Liber Sapientiae 12, 10)

  • Semen enim erat maledictum ab initio ; nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum. (Liber Sapientiae 12, 11)

  • Infelices autem sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum: aurum et argentum, artis inventionem, et similitudines animalium, aut lapidem inutilem, opus manus antiquæ. (Liber Sapientiae 13, 10)

  • Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum, et adinventio illorum corruptio vitæ est: (Liber Sapientiae 14, 12)

  • Supervacuitas enim hominum hæc advenit in orbem terrarum, et ideo brevis illorum finis est inventus. (Liber Sapientiae 14, 14)

  • Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus, et non est inventa sanitas animæ illorum, quia digni erant ab hujuscemodi exterminari. (Liber Sapientiae 16, 9)

  • Cum cogitarent justorum occidere infantes, et uno exposito filio et liberato, in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti, et pariter illos perdidisti in aqua valida. (Liber Sapientiae 18, 5)

  • Similiter ergo omnes, uno nomine mortis, mortuos habebant innumerabiles: nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant, quoniam uno momento quæ erat præclarior natio illorum exterminata est. (Liber Sapientiae 18, 12)

  • Impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit. Præsciebat enim et futura illorum: (Liber Sapientiae 19, 1)

  • Memores enim erant adhuc eorum quæ in incolatu illorum facta fuerant: quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum. (Liber Sapientiae 19, 10)


“A oração é a efusão de nosso coração no de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina