Encontrados 316 resultados para: Illos

  • Ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas ; et horum quæ acciderant commemorationem amittebant, ut quæ deerant tormentis repleret punitio: (Liber Sapientiae 19, 4)

  • Tamquam enim equi depaverunt escam, et tamquam agni exsultaverunt, magnificantes te, Domine, qui liberasti illos. (Liber Sapientiae 19, 9)

  • Prologus. Multorum nobis et magnorum per legem, et prophetas, aliosque qui secuti sunt illos, sapientia demonstrata est, in quibus oportet laudare Israël doctrinæ et sapientiæ causa, quia non solum ipsos loquentes necesse est esse peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. Avus meus Jesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis legis, et prophetarum, et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, voluit et ipse scribere aliquid horum quæ ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere, et illorum periti facti, magis magisque attendant animo, et confirmentur ad legitimam vitam. Hortor itaque venire vos cum benevolentia, et attentiori studio lectionem facere, et veniam habere in illis, in quibus videmur, sequentes imaginem sapientiæ, deficere in verborum compositione. Nam deficiunt verba hebraica, quando fuerint translata ad alteram linguam: non autem solum hæc, sed et ipsa lex, et prophetæ, ceteraque aliorum librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemæi Evergetis regis, postquam perveni in Ægyptum, et cum multum temporis ibi fuissem, inveni ibi libros relictos, non parvæ neque contemnendæ doctrinæ. Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum: et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quæ ad finem ducunt, librum istum dare, et illis qui volunt animum intendere, et discere quemadmodum oporteat instituere mores, qui secundum legem Domini proposuerint vitam agere. Omnis sapientia a Domino Deo est: et cum illo fuit semper, et est ante ævum. (Liber Ecclesiasticus 1, 1)

  • Filii tibi sunt? erudi illos, et curva illos a pueritia illorum. (Liber Ecclesiasticus 7, 25)

  • memento quoniam nisi per illos natus non fuisses: et retribue illis, quomodo et illi tibi. (Liber Ecclesiasticus 7, 30)

  • Creavit ex ipso adjutorium simile sibi: consilium, et linguam, et oculos, et aures, et cor dedit illis excogitandi, et disciplina intellectus replevit illos. (Liber Ecclesiasticus 17, 5)

  • Addidit illis disciplinam, et legem vitæ hæreditavit illos. (Liber Ecclesiasticus 17, 9)

  • Laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum, dolor autem consumet illos antequam moriantur. (Liber Ecclesiasticus 27, 32)

  • Lingua tertia multos commovit, et dispersit illos de gente in gentem. (Liber Ecclesiasticus 28, 16)

  • Qui relinquunt Deum incident in illam, et exardebit in illis, et non extinguetur, et immittetur in illos quasi leo, et quasi pardus lædet illos. (Liber Ecclesiasticus 28, 27)

  • Repromissio nequissima multos perdidit dirigentes, et commovit illos quasi fluctus maris. (Liber Ecclesiasticus 29, 24)

  • ut læteris propter illos, et ornamentum gratiæ accipias coronam, et dignationem consequaris corrogationis. (Liber Ecclesiasticus 32, 3)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina