Encontrados 316 resultados para: Illos

  • Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini: quoniam dextera sua teget eos, et brachio sancto suo defendet illos. (Liber Sapientiae 5, 17)

  • Et a petrosa ira plenæ mittentur grandines ; excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter. (Liber Sapientiae 5, 23)

  • Contra illos stabit spiritus virtutis, et tamquam turbo venti dividet illos ; et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum, et malignitas evertet sedes potentium. (Liber Sapientiae 5, 24)

  • Concupiscite ergo sermones meos ; diligite illos, et habebitis disciplinam. (Liber Sapientiae 6, 12)

  • Et reddidit justis mercedem laborum suorum, et deduxit illos in via mirabili: et fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum per noctem ; (Liber Sapientiae 10, 17)

  • transtulit illos per mare Rubrum, et transvexit illos per aquam nimiam. (Liber Sapientiae 10, 18)

  • Inimicos autem illorum demersit in mare, et ab altitudine inferorum eduxit illos. Ideo justi tulerunt spolia impiorum, (Liber Sapientiae 10, 19)

  • Hos quidem tamquam pater monens probasti ; illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti. (Liber Sapientiae 11, 11)

  • Duplex enim illos acceperat tædium et gemitus, cum memoria præteritorum. (Liber Sapientiae 11, 13)

  • quarum non solum læsura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere. (Liber Sapientiae 11, 20)

  • Illos enim antiquos inhabitatores terræ sanctæ tuæ, quos exhorruisti, (Liber Sapientiae 12, 3)

  • Sed et his tamquam hominibus pepercisti, et misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos paulatim exterminarent. (Liber Sapientiae 12, 8)


“Há alegrias tão sublimes e dores tão profundas que não se consegue exprimir com palavras. O silêncio é o último recurso da alma, quando ela está inefavelmente feliz ou extremamente oprimida!” São Padre Pio de Pietrelcina