Encontrados 56 resultados para: Insuper

  • Cumque hæc ille loqueretur, respondit ei: Num consiliarius regis es? quiesce, ne interficiam te. Discedensque propheta: Scio, inquit, quod cogitaverit Deus occidere te quia fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo. (Liber II Paralipomenon 25, 16)

  • sed ambulavit in viis regum Israël, insuper et statuas fudit Baalim. (Liber II Paralipomenon 28, 2)

  • Insuper filios Juda et Jerusalem vultis vobis subjicere in servos et ancillas: quod nequaquam facto opus est: peccastis enim super hoc Domino Deo vestro. (Liber II Paralipomenon 28, 10)

  • Insuper et tempore angustiæ suæ auxit contemptum in Dominum, ipse per se rex Achaz, (Liber II Paralipomenon 28, 22)

  • Insuper et clamore magno, lingua judaica, contra populum qui sedebat in muris Jerusalem, personabat, ut terreret eos, et caperet civitatem. (Liber II Paralipomenon 32, 18)

  • Insuper excussi sinum meum, et dixi : Sic excutiat Deus omnem virum qui non compleverit verbum istud, de domo sua, et de laboribus suis : sic excutiatur, et vacuus fiat. Et dixit universa multitudo : Amen : et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus sicut erat dictum. (Liber Nehemiae 5, 13)

  • Parabatur autem mihi per dies singulos bos unus, arietes sex electi, exceptis volatilibus, et inter dies decem vina diversa, et alia multa tribuebam : insuper et annonas ducatus mei non quæsivi : valde enim attenuatus erat populus. (Liber Nehemiae 5, 18)

  • Insuper etiam fames invasit eos, et ab ariditate aquæ jam inter mortuos computantur. (Liber Iudith 11, 10)

  • Dixitque Aman regi Assuero: Est populus per omnes provincias regni tui dispersus, et a se mutuo separatus, novis utens legibus et cæremoniis, insuper et regis scita contemnens: et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam. (Liber Esther 3, 8)

  • Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi, (Liber Psalmorum 8, 8)

  • Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum ; insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei. (Liber Psalmorum 15, 7)

  • Propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea ; insuper et caro mea requiescet in spe. (Liber Psalmorum 15, 9)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina