Encontrados 113 resultados para: Ipsius
Qui timent Dominum inquirent quæ beneplacita sunt ei, et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius. (Liber Ecclesiasticus 2, 19)
Secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius cum ipso est. (Liber Ecclesiasticus 2, 23)
Honor et gloria in sermone sensati: lingua vero imprudentis subversio est ipsius. (Liber Ecclesiasticus 5, 15)
In opere enim ipsius exiguum laborabis, et cito edes de generationibus illius. (Liber Ecclesiasticus 6, 20)
et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus: et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum. (Liber Ecclesiasticus 11, 13)
Omnis misericordia faciet locum unicuique, secundum meritum operum suorum, et secundum intellectum peregrinationis ipsius. (Liber Ecclesiasticus 16, 15)
anima omnis vitalis denuntiavit ante faciem ipsius, et in ipsam iterum reversio illorum. (Liber Ecclesiasticus 16, 31)
Viæ illorum coram ipso sunt semper: non sunt absconsæ ab oculis ipsius. (Liber Ecclesiasticus 17, 13)
Loquela multum jurans horripilationem capiti statuet, et irreverentia ipsius obturatio aurium. (Liber Ecclesiasticus 27, 15)
Multi dati sunt in auri casus, et facta est in specie ipsius perditio illorum. (Liber Ecclesiasticus 31, 6)
Quasi lutum figuli in manu ipsius, plasmare illud et disponere. (Liber Ecclesiasticus 33, 13)
quoniam in præcepto ipsius placor fit, et non est minoratio in salute ipsius. (Liber Ecclesiasticus 39, 23)