Encontrados 113 resultados para: Ipsius

  • Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum. (Evangelium secundum Lucam 15, 20)

  • Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum: et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius. (Evangelium secundum Lucam 16, 1)

  • Factum est autem quasi horarum trium spatium, et uxor ipsius, nesciens quod factum fuerat, introivit. (Actus Apostolorum 5, 7)

  • Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis: at illi non intellexerunt. (Actus Apostolorum 7, 25)

  • In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus: sicut et quidam vestrorum poëtarum dixerunt: Ipsius enim et genus sumus. (Actus Apostolorum 17, 28)

  • Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum: et complexus dixit: Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est. (Actus Apostolorum 20, 10)

  • Et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiæ ipsius, qui potens est ædificare, et dare hæreditatem in sanctificatis omnibus. (Actus Apostolorum 20, 32)

  • Quos cum salutasset, narrabat per singula quæ Deus fecisset in gentibus per ministerium ipsius. (Actus Apostolorum 21, 19)

  • Et nunc quid moraris? Exsurge, et baptizare, et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius. (Actus Apostolorum 22, 16)

  • Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur: sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas: ita ut sint inexcusabiles. (Epistula ad Romanos 1, 20)

  • Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius: quid adhuc et ego tamquam peccator judicor? (Epistula ad Romanos 3, 7)

  • Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu, (Epistula ad Romanos 3, 24)


“Que Jesus o aperte sempre mais ao Seu divino coração. Que Ele o alivie no sofrimento e lhe dê o abraço final no Paraíso.” São Padre Pio de Pietrelcina