Encontrados 119 resultados para: Jonathas

  • Et juravit rursum Davidi. Et ille ait: Scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis, et dicet: Nesciat hoc Jonathas, ne forte tristetur. Quinimmo vivit Dominus, et vivit anima tua, quia uno tantum (ut ita dicam) gradu ego morsque dividimur. (Liber I Samuelis 20, 3)

  • Et ait Jonathas ad David: Quodcumque dixerit mihi anima tua, faciam tibi. (Liber I Samuelis 20, 4)

  • Et ait Jonathas: Absit hoc a te: neque enim fieri potest, ut si certe cognovero completam esse patris mei malitiam contra te, non annuntiem tibi. (Liber I Samuelis 20, 9)

  • Et ait Jonathas ad David: Veni, et egrediamur foras in agrum. Cumque exissent ambo in agrum, (Liber I Samuelis 20, 11)

  • ait Jonathas ad David: Domine Deus Israël, si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie, et aliquid boni fuerit super David, et non statim misero ad te, et notum tibi fecero, (Liber I Samuelis 20, 12)

  • Pepigit ergo Jonathas fœdus cum domo David: et requisivit Dominus de manu inimicorum David. (Liber I Samuelis 20, 16)

  • Et addidit Jonathas dejerare David, eo quod diligeret illum: sicut enim animam suam, ita diligebat eum. (Liber I Samuelis 20, 17)

  • Dixitque ad eum Jonathas: Cras calendæ sunt, et requireris: (Liber I Samuelis 20, 18)

  • Cumque sedisset rex super cathedram suam (secundum consuetudinem) quæ erat juxta parietem, surrexit Jonathas, et sedit Abner ex latere Saul: vacuusque apparuit locus David. (Liber I Samuelis 20, 25)

  • Responditque Jonathas Sauli: Rogavit me obnixe ut iret in Bethlehem, (Liber I Samuelis 20, 28)

  • Respondens autem Jonathas Sauli patri suo, ait: Quare morietur? quid fecit? (Liber I Samuelis 20, 32)

  • Et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum. Et intellexit Jonathas quod definitum esset a patre suo, ut interficeret David. (Liber I Samuelis 20, 33)


“Aquele que procura a vaidade das roupas não conseguirá jamais se revestir com a vida de Jesus Cristo.” São Padre Pio de Pietrelcina