Encontrados 119 resultados para: Jonathas

  • et habitavit Jonathas in Jerusalem, et cœpit ædificare et innovare civitatem. (Liber I Maccabaeorum 10, 10)

  • Et induit se Jonathas stola sancta septimo mense, anno centesimo sexagesimo, in die solemni scenopegiæ: et congregavit exercitum, et fecit arma copiosa. (Liber I Maccabaeorum 10, 21)

  • Ut audivit autem Jonathas et populus sermones istos, non crediderunt eis, nec receperunt eos: quia recordati sunt malitiæ magnæ, quam fecerat in Israël, et tribulaverat eos valde. (Liber I Maccabaeorum 10, 46)

  • Et reversus est Jonathas in Jerusalem cum pace et lætitia. (Liber I Maccabaeorum 10, 66)

  • Ut audivit autem Jonathas sermones Apollonii, motus est animo: et elegit decem millia virorum, et exiit ab Jerusalem, et occurrit ei Simon frater ejus in adjutorium: (Liber I Maccabaeorum 10, 74)

  • Et exterriti qui erant in civitate, aperuerunt ei, et obtinuit Jonathas Joppen. (Liber I Maccabaeorum 10, 76)

  • Et abiit Azotum tamquam iter faciens, et statim exiit in campum, eo quod haberet multitudinem equitum, et confideret in eis. Et insecutus est eum Jonathas in Azotum, et commiserunt prælium. (Liber I Maccabaeorum 10, 78)

  • Et cognovit Jonathas quoniam insidiæ sunt post se, et circuierunt castra ejus, et jecerunt jacula in populum a mane usque ad vesperam. (Liber I Maccabaeorum 10, 80)

  • Populus autem stabat, sicut præceperat Jonathas: et laboraverunt equi eorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 81)

  • Et succendit Jonathas Azotum, et civitates quæ erant in circuitu ejus, et accepit spolia eorum, et templum Dagon: et omnes qui fugerunt in illud, succendit igni. (Liber I Maccabaeorum 10, 84)

  • Et movit inde Jonathas castra, et applicuit ea Ascalonem: et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria. (Liber I Maccabaeorum 10, 86)

  • Et reversus est Jonathas in Jerusalem cum suis, habentibus spolia multa. (Liber I Maccabaeorum 10, 87)


“Sejam como pequenas abelhas espirituais, que levam para sua colméia apenas mel e cera. Que, por meio de sua conversa, sua casa seja repleta de docilidade, paz, concórdia, humildade e piedade!” São Padre Pio de Pietrelcina