Encontrados 25 resultados para: Macula
Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus : juxta quem ritum tolletis et hædum. (Liber Exodus 12, 5)
Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret: (Liber Leviticus 1, 10)
Et ad filios Israël loqueris: Tollite hircum pro peccato, et vitulum, atque agnum, anniculos, et sine macula in holocaustum, (Liber Leviticus 9, 3)
et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est, et locus plagæ carni reliquæ æqualis: (Liber Leviticus 13, 32)
Sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute, (Liber Leviticus 13, 35)
Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem sanatum esse, et confidenter eum pronuntiet mundum. (Liber Leviticus 13, 37)
si alba vel rufa macula fuerit infecta, lepra reputabitur, ostendeturque sacerdoti: (Liber Leviticus 13, 49)
die octavo assumet duos agnos immaculatos, et ovem anniculam absque macula, et tres decimas similæ in sacrificium, quæ conspersa sit oleo, et seorsum olei sextarium. (Liber Leviticus 14, 10)
Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offeret ut acceptabile sit: omnis macula non erit in eo. (Liber Leviticus 22, 21)
Ista est religio victimæ, quam constituit Dominus. Præcipe filiis Israël, ut adducant ad te vaccam rufam ætatis integræ, in qua nulla sit macula, nec portaverit jugum: (Liber Numeri 19, 2)
Sin autem comedere volueris, et te esus carnium delectaverit, occide, comede juxta benedictionem Domini Dei tui, quam dedit tibi in urbibus tuis: sive immundum fuerit, hoc est, maculatum et debile: sive mundum, hoc est, integrum et sine macula, quod offerri licet, sicut capream et cervum, comedes: (Liber Deuteronomii 12, 15)
Non immolabis Domino Deo tuo ovem, et bovem, in quo est macula, aut quippiam vitii: quia abominatio est Domino Deo tuo. (Liber Deuteronomii 17, 1)