Encontrados 912 resultados para: Mei
Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis. (Evangelium secundum Ioannem 10, 15)
Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo. (Evangelium secundum Ioannem 10, 18)
Respondit eis Jesus: Loquor vobis, et non creditis: opera quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me: (Evangelium secundum Ioannem 10, 25)
sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. (Evangelium secundum Ioannem 10, 26)
Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei. (Evangelium secundum Ioannem 10, 29)
Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi. (Evangelium secundum Ioannem 10, 37)
Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. (Evangelium secundum Ioannem 12, 32)
Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. (Evangelium secundum Ioannem 12, 49)
In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. (Evangelium secundum Ioannem 13, 35)
In domo Patris mei mansiones multæ sunt ; si quominus dixissem vobis: quia vado parare vobis locum. (Evangelium secundum Ioannem 14, 2)
Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum: ut ubi sum ego, et vos sitis. (Evangelium secundum Ioannem 14, 3)
Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse facit opera. (Evangelium secundum Ioannem 14, 10)