Encontrados 912 resultados para: Mei

  • Qui habet mandata mea, et servat ea: ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. (Evangelium secundum Ioannem 14, 21)

  • In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli. (Evangelium secundum Ioannem 15, 8)

  • Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi, et maneo in ejus dilectione. (Evangelium secundum Ioannem 15, 10)

  • Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 14)

  • Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur ; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. (Evangelium secundum Ioannem 15, 20)

  • et pro eis ego sanctifico meipsum: ut sint et ipsi sanctificati in veritate. (Evangelium secundum Ioannem 17, 19)

  • Respondit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judæis: nunc autem regnum meum non est hinc. (Evangelium secundum Ioannem 18, 36)

  • Non enim David ascendit in cælum: dixit autem ipse: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, (Actus Apostolorum 2, 34)

  • Videns vidi afflictionem populi mei qui est in Ægypto, et gemitum eorum audivi, et descendi liberare eos. Et nunc veni, et mittam te in Ægyptum. (Actus Apostolorum 7, 34)

  • semper in orationibus meis: obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. (Epistula ad Romanos 1, 10)

  • Itaque fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi: ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo. (Epistula ad Romanos 7, 4)

  • video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis. (Epistula ad Romanos 7, 23)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina