Encontrados 153 resultados para: Multi
Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua: et multi Corinthiorum audientes credebant, et baptizabantur. (Actus Apostolorum 18, 8)
Multi autem ex eis, qui fuerant curiosa sectati, contulerunt libros, et combusserunt coram omnibus: et computatis pretiis illorum, invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium. (Actus Apostolorum 19, 19)
Sed non sicut delictum, ita et donum: si enim unius delicto multi mortui sunt: multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit. (Epistula ad Romanos 5, 15)
Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi: ita et per unius obeditionem, justi constituentur multi. (Epistula ad Romanos 5, 19)
ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. (Epistula ad Romanos 12, 5)
Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles: (Epistula I ad Corinthios 1, 26)
Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in cælo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi): (Epistula I ad Corinthios 8, 5)
Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus. (Epistula I ad Corinthios 10, 17)
Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi. (Epistula I ad Corinthios 11, 30)
deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul: ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt: (Epistula I ad Corinthios 15, 6)
Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens: et adversarii multi. (Epistula I ad Corinthios 16, 9)
Quoniam multi gloriantur secundum carnem: et ego gloriabor. (Epistula II ad Corinthios 11, 18)