Encontrados 153 resultados para: Multi
Et omnis anima vivens quæ serpit quocumque venerit torrens, vivet: et erunt pisces multi satis, postquam venerint illuc aquæ istæ: et sanabuntur et vivent omnia ad quæ venerit torrens. (Prophetia Ezechielis 47, 9)
Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem austri: filii quoque prævaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem, et corruent. (Prophetia Danielis 11, 14)
Et multi de his qui dormiunt in terræ pulvere evigilabunt, alii in vitam æternam, et alii in opprobrium ut videant semper. (Prophetia Danielis 12, 2)
Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi: et impie agent impii, neque intelligent omnes impii: porro docti intelligent. (Prophetia Danielis 12, 10)
Et stridebunt cardines templi in die illa, dicit Dominus Deus: multi morientur ; in omni loco projicietur silentium. (Prophetia Amos 8, 3)
Et venient populi multi, et gentes robustæ, ad quærendum Dominum exercituum in Jerusalem, et deprecandam faciem Domini. (Prophetia Zachariae 8, 22)
Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 13)
Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? (Evangelium secundum Matthaeum 7, 22)
Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum: (Evangelium secundum Matthaeum 8, 11)
Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes, discumbebant cum Jesu, et discipulis ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 10)
Jesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes: (Evangelium secundum Matthaeum 12, 15)
Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 17)