Encontrados 284 resultados para: Nomine

  • Responderunt: De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui. Audivimus enim famam potentiæ ejus, cuncta quæ fecit in Ægypto, (Liber Iosue 9, 9)

  • Et non percusserunt eos, eo quod jurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israël. Murmuravit itaque omne vulgus contra principes. (Liber Iosue 9, 18)

  • Qui responderunt eis: Juravimus illis in nomine Domini Dei Israël, et idcirco non possumus eos contingere. (Liber Iosue 9, 19)

  • et ipso fine concluditur. Ascenderuntque filii Dan, et pugnaverunt contra Lesem, ceperuntque eam: et percusserunt eam in ore gladii, et possederunt, et habitaverunt in ea, vocantes nomen ejus Lesem Dan, ex nomine Dan patris sui. (Liber Iosue 19, 47)

  • ne postquam intraveritis ad gentes quæ inter vos futuræ sunt, juretis in nomine deorum earum, et serviatis eis, et adoretis illos: (Liber Iosue 23, 7)

  • et tradidit illos Dominus in manus Jabin regis Chanaan, qui regnavit in Asor: habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram, ipse autem habitabat in Haroseth gentium. (Liber Iudicum 4, 2)

  • Et sedebat sub palma, quæ nomine illius vocabatur, inter Rama et Bethel in monte Ephraim: ascendebantque ad eam filii Israël in omne judicium. (Liber Iudicum 4, 5)

  • Concubina autem illius, quam habebat in Sichem, genuit ei filium nomine Abimelech. (Liber Iudicum 8, 31)

  • habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum, et principes triginta civitatum, quæ ex nomine ejus sunt appellatæ Havoth Jair, id est, oppida Jair, usque in præsentem diem, in terra Galaad. (Liber Iudicum 10, 4)

  • Erat autem quidam vir de Saraa, et de stirpe Dan, nomine Manue, habens uxorem sterilem. (Liber Iudicum 13, 2)

  • Quæ cum venisset ad maritum suum, dixit ei: Vir Dei venit ad me, habens vultum angelicum, terribilis nimis. Quem cum interrogassem quis esset, et unde venisset, et quo nomine vocaretur, noluit mihi dicere: (Liber Iudicum 13, 6)

  • Fuit eo tempore vir quidam de monte Ephraim nomine Michas, (Liber Iudicum 17, 1)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina