Encontrados 284 resultados para: Nomine
Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha, filia Aja. Dixitque Isboseth ad Abner: (Liber II Samuelis 3, 7)
Cumque complesset offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini exercituum. (Liber II Samuelis 6, 18)
Erat autem de domo Saul servus nomine Siba: quem cum vocasset rex ad se, dixit ei: Tune es Siba? Et ille respondit: Ego sum servus tuus. (Liber II Samuelis 9, 2)
Habebat autem Miphiboseth filium parvulum nomine Micha: omnis vero cognatio domus Sibæ serviebat Miphiboseth. (Liber II Samuelis 9, 12)
Erat autem Amnon amicus nomine Jonadab, filius Semmaa fratris David, vir prudens valde. (Liber II Samuelis 13, 3)
Nati sunt autem Absalom filii tres, et filia una nomine Thamar, elegantis formæ. (Liber II Samuelis 14, 27)
Venit ergo rex David usque Bahurim: et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul, nomine Semei, filius Gera: procedebatque egrediens, et maledicebat, (Liber II Samuelis 16, 5)
Porro Absalom erexerat sibi, cum adhuc viveret, titulum qui est in Valle regis: dixerat enim: Non habeo filium, et hoc erit monimentum nominis mei. Vocavitque titulum nomine suo, et appellatur Manus Absalom, usque ad hanc diem. (Liber II Samuelis 18, 18)
Accidit quoque ut ibi esset vir Belial, nomine Seba, filius Bochri, vir Jemineus: et cecinit buccina, et ait: Non est nobis pars in David, neque hæreditas in filio Isai: revertere in tabernacula tua, Israël. (Liber II Samuelis 20, 1)
Et statuit duas columnas in porticu templi : cumque statuisset columnam dexteram, vocavit eam nomine Jachin : similiter erexit columnam secundam, et vocavit nomen ejus Booz. (Liber I Regum 7, 21)
Sed et regina Saba, audita fama Salomonis in nomine Domini, venit tentare eum in ænigmatibus. (Liber I Regum 10, 1)
Jeroboam quoque filius Nabat, Ephrathæus, de Sareda, servus Salomonis, cujus mater erat nomine Sarva, mulier vidua, levavit manum contra regem. (Liber I Regum 11, 26)