Encontrados 82 resultados para: Pariter

  • Et congregati sunt omnes pariter ut venirent, et pugnarent contra Jerusalem, et molirentur insidias. (Liber Nehemiae 4, 8)

  • miserunt Sanaballat et Gossem ad me, dicentes : Veni, et percutiamus fœdus pariter in viculis in campo Ono. Ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum. (Liber Nehemiae 6, 2)

  • et prophetas posueris, qui prædicent de te in Jerusalem, dicentes : Rex in Judæa est. Auditurus est rex verba hæc : idcirco nunc veni, ut ineamus consilium pariter. (Liber Nehemiae 6, 7)

  • Surgentes autem pariter, instanter orabant ambo simul, ut sanitas daretur eis. (Liber Thobis 8, 6)

  • Dixit quoque Sara : Miserere nobis Domine, miserere nobis, et consenescamus ambo pariter sani. (Liber Thobis 8, 10)

  • Et factum est circa pullorum cantum, accersiri jussit Raguel servos suos, et abierunt cum eo pariter ut foderent sepulchrum. (Liber Thobis 8, 11)

  • At illa misit unam ex ancillis suis. Quæ ingressa cubiculum, reperit eos salvos et incolumes, secum pariter dormientes. (Liber Thobis 8, 15)

  • Omnes paraverunt se pariter ad pugnam contra filios Israël, et venerunt per crepidinem montis usque ad apicem, qui respicit super Dothain, a loco qui dicitur Belma usque ad Chelmon, qui est contra Esdrelon. (Liber Iudith 7, 3)

  • Igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites. Condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur. (Liber Iob 2, 11)

  • Et quondam vincti pariter sine molestia, non audierunt vocem exactoris. (Liber Iob 3, 18)

  • Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terræ. (Liber Iob 24, 4)

  • Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum. (Liber Iob 26, 8)


“Um dia você verá surgir o infalível triunfo da justiça Divina sobre a injustiça humana”. São Padre Pio de Pietrelcina