Encontrados 82 resultados para: Pariter

  • Turbis autem insurgentibus, et animis ira repletis, Lysimachus armatis fere tribus millibus iniquis manibus uti cœpit, duce quodam tyranno, ætate pariter et dementia provecto. (Liber II Maccabaeorum 4, 40)

  • Cumque pariter prompto animo procederent, Jerosolymis apparuit præcedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans. (Liber II Maccabaeorum 11, 8)

  • Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum, et futura tempora oblivione cuncta pariter operient: moritur doctus similiter ut indoctus. (Liber Ecclesiastes 2, 16)

  • et omnia pergunt ad unum locum. De terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur. (Liber Ecclesiastes 3, 20)

  • Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata ejus observa: hoc est enim omnis homo, (Liber Ecclesiastes 12, 13)

  • Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius ; (Liber Sapientiae 7, 11)

  • et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum, et victricem manum tuam laudaverunt pariter: (Liber Sapientiae 10, 20)

  • Cum cogitarent justorum occidere infantes, et uno exposito filio et liberato, in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti, et pariter illos perdidisti in aqua valida. (Liber Sapientiae 18, 5)

  • Cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt ; omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter ; procul fugerunt. (Liber Isaiae 22, 3)

  • Indignatio non est mihi. Quis dabit me spinam et veprem in prælio? gradiar super eam, succendam eam pariter. (Liber Isaiae 27, 4)

  • et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est. (Liber Isaiae 40, 5)

  • ut videant, et sciant, et recogitent, et intelligant pariter, quia manus Domini fecit hoc, et Sanctus Israël creavit illud. (Liber Isaiae 41, 20)


“Nas tribulações é necessário ter fé em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina