Encontrados 137 resultados para: Pede Arcam

  • Cumque transcendissent qui portabant arcam Domini sex passus, immolabat bovem et arietem, (Liber II Samuelis 6, 13)

  • Et David et omnis domus Israël ducebant arcam testamenti Domini in jubilo, et in clangore buccinæ. (Liber II Samuelis 6, 15)

  • Et introduxerunt arcam Domini, et imposuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David: et obtulit David holocausta et pacifica coram Domino. (Liber II Samuelis 6, 17)

  • Porro Miphiboseth habitabat in Jerusalem, quia de mensa regis jugiter vescebatur: et erat claudus utroque pede. (Liber II Samuelis 9, 13)

  • Venit autem et Sadoc sacerdos, et universi Levitæ cum eo, portantes arcam fœderis Dei: et deposuerunt arcam Dei. Et ascendit Abiathar, donec expletus esset omnis populus qui egressus fuerat de civitate. (Liber II Samuelis 15, 24)

  • Et dixit rex ad Sadoc: Reporta arcam Dei in urbem: si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me, et ostendet mihi eam, et tabernaculum suum. (Liber II Samuelis 15, 25)

  • Reportaverunt ergo Sadoc et Abiathar arcam Dei in Jerusalem, et manserunt ibi. (Liber II Samuelis 15, 29)

  • Abiathar quoque sacerdoti dixit rex : Vade in Anathoth ad agrum tuum : equidem vir mortis es : sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo, et sustinuisti laborem in omnibus in quibus laboravit pater meus. (Liber I Regum 2, 26)

  • Oraculum autem in medio domus, in interiori parte fecerat, ut poneret ibi arcam fœderis Domini. (Liber I Regum 6, 19)

  • Tunc congregati sunt omnes majores natu Israël cum principibus tribuum, et duces familiarum filiorum Israël, ad regem Salomonem in Jerusalem, ut deferrent arcam fœderis Domini de civitate David, id est, de Sion. (Liber I Regum 8, 1)

  • Veneruntque cuncti senes de Israël, et tulerunt arcam sacerdotes, (Liber I Regum 8, 3)

  • et portaverunt arcam Domini, et tabernaculum fœderis, et omnia vasa sanctuarii quæ erant in tabernaculo : et ferebant ea sacerdotes et Levitæ. (Liber I Regum 8, 4)


“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina