Encontrados 137 resultados para: Pede Arcam

  • Rex autem Salomon, et omnis multitudo Israël quæ convenerat ad eum, gradiebatur cum illo ante arcam, et immolabant oves et boves absque æstimatione et numero. (Liber I Regum 8, 5)

  • Et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum, in oraculum templi, in Sanctum sanctorum, subter alas cherubim. (Liber I Regum 8, 6)

  • Siquidem cherubim expandebant alas super locum arcæ, et protegebant arcam, et vectes ejus desuper. (Liber I Regum 8, 7)

  • et reducamus arcam Dei nostri ad nos: non enim requisivimus eam in diebus Saul. (Liber I Paralipomenon 13, 3)

  • Congregavit ergo David cunctum Israël, a Sihor Ægypti usque dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim. (Liber I Paralipomenon 13, 5)

  • Et ascendit David, et omnis vir Israël, ad collem Cariathiarim, qui est in Juda, ut afferret inde arcam Domini Dei sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen ejus. (Liber I Paralipomenon 13, 6)

  • Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum, de domo Abinadab: Oza autem, et frater ejus minabant plaustrum. (Liber I Paralipomenon 13, 7)

  • Cum autem pervenisset ad aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam: bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam. (Liber I Paralipomenon 13, 9)

  • Iratus est itaque Dominus contra Ozam, et percussit eum, eo quod tetigisset arcam: et mortuus est ibi coram Domino. (Liber I Paralipomenon 13, 10)

  • Et timuit Deum tunc temporis, dicens: Quomodo possum ad me introducere arcam Dei? (Liber I Paralipomenon 13, 12)

  • et dixit ad eos: Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris, et afferte arcam Domini Dei Israël ad locum qui ei præparatus est: (Liber I Paralipomenon 15, 12)

  • Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitæ ut portarent arcam Domini Dei Israël. (Liber I Paralipomenon 15, 14)


“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina