Encontrados 108 resultados para: Plaga
Et cognoverunt castra Timothei quia Machabæus est, et refugerunt a facie ejus: et percusserunt eos plaga magna. Et ceciderunt ex eis in die illa fere octo millia virorum. (Liber I Maccabaeorum 5, 34)
locaque quæ longe erant valde ab eis, et reges, qui supervenerant eis ab extremis terræ, contriverunt, et percusserunt eos plaga magna: ceteri autem dant eis tributum omnibus annis. (Liber I Maccabaeorum 8, 4)
Sed qui universa conspicit Dominus Deus Israël, percussit eum insanabili et invisibili plaga. Ut enim finivit hunc ipsum sermonem, apprehendit eum dolor dirus viscerum, et amara internorum tormenta: (Liber II Maccabaeorum 9, 5)
Hinc igitur cœpit ex gravi superbia deductus ad agnitionem sui venire, divina admonitus plaga, per momenta singula doloribus suis augmenta capientibus. (Liber II Maccabaeorum 9, 11)
si aperueris os triste, non timeas: est enim concordatio: excepto convitio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa: in his omnibus effugiet amicus. (Liber Ecclesiasticus 22, 27)
Vir multum jurans implebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga. (Liber Ecclesiasticus 23, 12)
Omnis plaga tristitia cordis est, et omnis malitia nequitia mulieris. (Liber Ecclesiasticus 25, 17)
Cor humile, et facies tristis, et plaga cordis, mulier nequam. (Liber Ecclesiasticus 25, 31)
Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadet: et plaga dolosa dolosi dividet vulnera. (Liber Ecclesiasticus 27, 28)
Flagelli plaga livorem facit: plaga autem linguæ comminuet ossa. (Liber Ecclesiasticus 28, 21)
A planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas ; vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo. (Liber Isaiae 1, 6)
cædentem populos in indignatione plaga insanabili, subjicientem in furore gentes, persequentem crudeliter. (Liber Isaiae 14, 6)