Gefunden 108 Ergebnisse für: Plaga

  • Et cognoverunt castra Timothei quia Machabæus est, et refugerunt a facie ejus: et percusserunt eos plaga magna. Et ceciderunt ex eis in die illa fere octo millia virorum. (Liber I Maccabaeorum 5, 34)

  • locaque quæ longe erant valde ab eis, et reges, qui supervenerant eis ab extremis terræ, contriverunt, et percusserunt eos plaga magna: ceteri autem dant eis tributum omnibus annis. (Liber I Maccabaeorum 8, 4)

  • Sed qui universa conspicit Dominus Deus Israël, percussit eum insanabili et invisibili plaga. Ut enim finivit hunc ipsum sermonem, apprehendit eum dolor dirus viscerum, et amara internorum tormenta: (Liber II Maccabaeorum 9, 5)

  • Hinc igitur cœpit ex gravi superbia deductus ad agnitionem sui venire, divina admonitus plaga, per momenta singula doloribus suis augmenta capientibus. (Liber II Maccabaeorum 9, 11)

  • si aperueris os triste, non timeas: est enim concordatio: excepto convitio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa: in his omnibus effugiet amicus. (Liber Ecclesiasticus 22, 27)

  • Vir multum jurans implebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga. (Liber Ecclesiasticus 23, 12)

  • Omnis plaga tristitia cordis est, et omnis malitia nequitia mulieris. (Liber Ecclesiasticus 25, 17)

  • Cor humile, et facies tristis, et plaga cordis, mulier nequam. (Liber Ecclesiasticus 25, 31)

  • Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadet: et plaga dolosa dolosi dividet vulnera. (Liber Ecclesiasticus 27, 28)

  • Flagelli plaga livorem facit: plaga autem linguæ comminuet ossa. (Liber Ecclesiasticus 28, 21)

  • A planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas ; vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo. (Liber Isaiae 1, 6)

  • cædentem populos in indignatione plaga insanabili, subjicientem in furore gentes, persequentem crudeliter. (Liber Isaiae 14, 6)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina