Encontrados 193 resultados para: Posuit

  • Ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris, et alteram a sinistris: eam quæ a dextris erat, vocavit Jachin: et quæ ad lævam, Booz. (Liber II Paralipomenon 3, 17)

  • Fecit quoque conchas decem: et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia quæ in holocaustum oblaturi erant: porro in mari sacerdotes lavabantur. (Liber II Paralipomenon 4, 6)

  • Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua jussa erant fieri: et posuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris. (Liber II Paralipomenon 4, 7)

  • Necnon et mensas decem: et posuit eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris: phialas quoque aureas centum. (Liber II Paralipomenon 4, 8)

  • Porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem. (Liber II Paralipomenon 4, 10)

  • Intulit igitur Salomon omnia quæ voverat David pater suus: argentum, et aurum, et universa vasa posuit in thesauris domus Dei. (Liber II Paralipomenon 5, 1)

  • Porro de filiis Israël non posuit ut servirent operibus regis: ipsi enim erant viri bellatores, et duces primi, et principes quadrigarum et equitum ejus. (Liber II Paralipomenon 8, 9)

  • Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum, regem Domini Dei tui. Quia diligit Deus Israël, et vult servare eum in æternum, idcirco posuit te super eum regem ut facias judicia atque justitiam. (Liber II Paralipomenon 9, 8)

  • Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes, ciborumque horrea, hoc est, olei, et vini. (Liber II Paralipomenon 11, 11)

  • Sculptile quoque et conflatile signum posuit in domo Dei, de qua locutus est Deus ad David, et ad Salomonem filium ejus, dicens: In domo hac, et in Jerusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël, ponam nomen meum in sempiternum. (Liber II Paralipomenon 33, 7)

  • Ad quam et vasa Domini transtulit, et posuit ea in templo suo. (Liber II Paralipomenon 36, 7)

  • Tunc itaque Sassabasar ille venit et posuit fundamenta templi Dei in Jerusalem, et ex eo tempore usque nunc ædificatur, et necdum completum est. (Liber Esdrae 5, 16)


“Os talentos de que fala o Evangelho são os cinco sentidos, a inteligência e a vontade. Quem tem mais talentos, tem maior dever de usá-los para o bem dos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina