Encontrados 193 resultados para: Posuit

  • Numquid non in hujuscemodi re peccavit Salomon rex Israël ? et certe in gentibus multis non erat rex similis ei, et dilectus Deo suo erat, et posuit eum Deus regem super omnem Israël : et ipsum ergo duxerunt ad peccatum mulieres alienigenæ. (Liber Nehemiae 13, 26)

  • ex lapidibus quadratis et sectis: fecit muros ejus in altitudinem cubitorum septuaginta, et in latitudinem cubitorum triginta: turres vero ejus posuit in altitudinem cubitorum centum. (Liber Iudith 1, 2)

  • Quibus ascendentibus, Judith ingressa est oratorium suum: et induens se cilicio, posuit cinerem super caput suum: et prosternens se Domino, clamabat ad Dominum, dicens: (Liber Iudith 9, 1)

  • Qui posuit castra sua in medio populi sui, ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum. (Liber Iudith 16, 4)

  • Et adamavit eam rex plus quam omnes mulieres, habuitque gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres: et posuit diadema regni in capite ejus, fecitque eam regnare in loco Vasthi. (Liber Esther 2, 17)

  • Post hæc rex Assuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat de stirpe Agag: et posuit solium ejus super omnes principes quos habebat. (Liber Esther 3, 1)

  • Cumque illa reticeret, tulit auream virgam, et posuit super collum ejus, et osculatus est eam, et ait: Cur mihi non loqueris? (Liber Esther 15, 15)

  • Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum: tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum. (Liber Iob 16, 13)

  • Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis. (Liber Iob 17, 6)

  • Semitam meam circumsepsit, et transire non possum: et in calle meo tenebras posuit. (Liber Iob 19, 8)

  • Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat: lapidem quoque caliginis et umbram mortis. (Liber Iob 28, 3)

  • Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum. (Liber Iob 30, 11)


“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina