Encontrados 624 resultados para: Quis
Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis: nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam: (Epistula I ad Corinthios 10, 28)
Si quis autem videtur contentiosus esse: nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei. (Epistula I ad Corinthios 11, 16)
Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam. (Epistula I ad Corinthios 11, 34)
Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum? (Epistula I ad Corinthios 14, 8)
Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus: (Epistula I ad Corinthios 14, 24)
Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretetur. (Epistula I ad Corinthios 14, 27)
Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis, quia Domini sunt mandata. (Epistula I ad Corinthios 14, 37)
Si quis autem ignorat, ignorabitur. (Epistula I ad Corinthios 14, 38)
Ne quis ergo illum spernat: deducite autem illum in pace, ut veniat ad me: exspecto enim illum cum fratribus. (Epistula I ad Corinthios 16, 11)
Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha. (Epistula I ad Corinthios 16, 22)
Si enim ego contristo vos: et quis est, qui me lætificet, nisi qui contristatur ex me? (Epistula II ad Corinthios 2, 2)
Si quis autem contristavit, non me contristavit: sed ex parte, ut non onerem omnes vos. (Epistula II ad Corinthios 2, 5)