Encontrados 624 resultados para: Quis
aliis quidem odor mortis in mortem: aliis autem odor vitæ in vitam. Et ad hæc quis tam idoneus? (Epistula II ad Corinthios 2, 16)
devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quæ ministratur a nobis. (Epistula II ad Corinthios 8, 20)
Quæ secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se: quia sicut ipse Christi est, ita et nos. (Epistula II ad Corinthios 10, 7)
Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier), (Epistula II ad Corinthios 11, 16)
Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos cædit. (Epistula II ad Corinthios 11, 20)
Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego: (Epistula II ad Corinthios 11, 21)
Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? (Epistula II ad Corinthios 11, 29)
Nam etsi voluero gloriari, non ero insipiens: veritatem enim dicam: parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut aliquid audit ex me. (Epistula II ad Corinthios 12, 6)
Sicut prædiximus, et nunc iterum dico: si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit. (Epistula ad Galatas 1, 9)
O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus? (Epistula ad Galatas 3, 1)
Currebatis bene: quis vos impedivit veritati non obedire? (Epistula ad Galatas 5, 7)
Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. (Epistula ad Galatas 6, 3)