Encontrados 150 resultados para: Tantum

  • rursum mandavit Esther, dicens: Ne putes quod animam tuam tantum liberes, quia in domo regis es præ cunctis Judæis: (Liber Esther 4, 13)

  • Apud omnes populos, urbes, atque provincias, quocumque regis jussa veniebant, mira exsultatio, epulæ atque convivia, et festus dies: in tantum ut plures alterius gentis et sectæ eorum religioni et cæremoniis jungerentur. Grandis enim cunctos judaici nominis terror invaserat. (Liber Esther 8, 17)

  • in tantum ut etiam in Susan quingentos viros interficerent, extra decem filios Aman Agagitæ hostis Judæorum: quorum ista sunt nomina: (Liber Esther 9, 6)

  • Sed et per omnes provincias quæ ditioni regis subjacebant, pro animabus suis steterunt Judæi, interfectis hostibus ac persecutoribus suis: in tantum ut septuaginta quinque millia occisorum implerentur, et nullus de substantiis eorum quidquam contingeret. (Liber Esther 9, 16)

  • Et in tantum vesaniæ proruperunt, ut eos qui credita sibi officia diligenter observant, et ita cuncta agunt ut omnium laude digni sint, mendaciorum cuniculis conentur subvertere, (Liber Esther 16, 5)

  • qui in tantum arrogantiæ tumorem sublatus est, ut regno privare nos niteretur et spiritu. (Liber Esther 16, 12)

  • Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce universa quæ habet in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini. (Liber Iob 1, 12)

  • Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis. (Liber Iob 6, 26)

  • in tantum ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis. (Liber Iob 8, 7)

  • Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar: (Liber Iob 13, 20)

  • numquid qui non amat judicium sanari potest? et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas? (Liber Iob 34, 17)

  • Et cum dies factus esset, apparuit Judas in campo cum tribus millibus virorum tantum, qui tegumenta et gladios non habebant: (Liber I Maccabaeorum 4, 6)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina