Fundar 150 Resultados para: Tantum
rursum mandavit Esther, dicens: Ne putes quod animam tuam tantum liberes, quia in domo regis es præ cunctis Judæis: (Liber Esther 4, 13)
Apud omnes populos, urbes, atque provincias, quocumque regis jussa veniebant, mira exsultatio, epulæ atque convivia, et festus dies: in tantum ut plures alterius gentis et sectæ eorum religioni et cæremoniis jungerentur. Grandis enim cunctos judaici nominis terror invaserat. (Liber Esther 8, 17)
in tantum ut etiam in Susan quingentos viros interficerent, extra decem filios Aman Agagitæ hostis Judæorum: quorum ista sunt nomina: (Liber Esther 9, 6)
Sed et per omnes provincias quæ ditioni regis subjacebant, pro animabus suis steterunt Judæi, interfectis hostibus ac persecutoribus suis: in tantum ut septuaginta quinque millia occisorum implerentur, et nullus de substantiis eorum quidquam contingeret. (Liber Esther 9, 16)
Et in tantum vesaniæ proruperunt, ut eos qui credita sibi officia diligenter observant, et ita cuncta agunt ut omnium laude digni sint, mendaciorum cuniculis conentur subvertere, (Liber Esther 16, 5)
qui in tantum arrogantiæ tumorem sublatus est, ut regno privare nos niteretur et spiritu. (Liber Esther 16, 12)
Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce universa quæ habet in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini. (Liber Iob 1, 12)
Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis. (Liber Iob 6, 26)
in tantum ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis. (Liber Iob 8, 7)
Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar: (Liber Iob 13, 20)
numquid qui non amat judicium sanari potest? et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas? (Liber Iob 34, 17)
Et cum dies factus esset, apparuit Judas in campo cum tribus millibus virorum tantum, qui tegumenta et gladios non habebant: (Liber I Maccabaeorum 4, 6)