Encontrados 134 resultados para: Aurum

  • et omne argentum et aurum quodcumque inveneris in universa provincia Babylonis et populus offerre voluerit et de sacerdotibus qui sponte obtulerint domui Dei sui quæ est in Hierusalem (Liber Esdrae 7, 16)

  • adpendique eis argentum et aurum et vasa consecrata domus Dei nostri quæ obtulerat rex et consiliatores ejus et principes ejus universusque Israël eorum qui inventi fuerant (Liber Esdrae 8, 25)

  • et crateras aureos viginti qui habebant solidos millenos et vasa æris fulgentis optimi duo pulchra ut aurum (Liber Esdrae 8, 27)

  • et dixi eis vos sancti Domini et vasa sancta et argentum et aurum quod sponte oblatum est Domino Deo patrum vestrorum (Liber Esdrae 8, 28)

  • die autem quarta adpensum est argentum et aurum et vasa in domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriæ sacerdotis et cum eo Eleazar filius Finees cumque eis Jozaded filius Josue et Noadaja filius Bennoi Levitæ (Liber Esdrae 8, 33)

  • aurum vero et argentum de domo regis adsumpsit multum nimis (Liber Iudith 2, 10)

  • aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento (Liber Iob 3, 15)

  • ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit (Liber Iob 23, 10)

  • locus sapphyri lapides ejus et glebæ illius aurum (Liber Iob 28, 6)

  • non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum in commutatione ejus (Liber Iob 28, 15)

  • non adæquabitur ei aurum vel vitrum nec commutabuntur pro ea vasa auri (Liber Iob 28, 17)

  • si putavi aurum robur meum et obrizæ dixi fiducia mea (Liber Iob 31, 24)


“Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje e, então, você pensará nele. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina