Encontrados 134 resultados para: Aurum

  • et ædificavit Tyrus munitionem suam et coacervavit argentum quasi humum et aurum ut lutum platearum (Prophetia Zachariae 9, 3)

  • et ducam tertiam partem per ignem et uram eas sicut uritur argentum et probabo eos sicut probatur aurum ipse vocabit nomen meum et ego exaudiam eum dicam populus meus es et ipse dicet Dominus Deus meus (Prophetia Zachariae 13, 9)

  • sed et Judas pugnabit adversus Hierusalem et congregabuntur divitiæ omnium gentium in circuitu aurum et argentum et vestes multæ satis (Prophetia Zachariae 14, 14)

  • et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia (Prophetia Malachiae 3, 3)

  • et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre ejus et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera aurum tus et murram (Evangelium secundum Matthaeum 2, 11)

  • nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris (Evangelium secundum Matthaeum 10, 9)

  • væ vobis duces cæci qui dicitis quicumque juraverit per templum nihil est qui autem juraverit in aurum templi debet (Evangelium secundum Matthaeum 23, 16)

  • stulti et cæci quid enim majus est aurum an templum quod sanctificat aurum (Evangelium secundum Matthaeum 23, 17)

  • Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do in nomine Jesu Christi Nazareni surge et ambula (Actus Apostolorum 3, 6)

  • argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi (Actus Apostolorum 20, 33)

  • si quis autem superædificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna fænum stipulam (Epistula I ad Corinthios 3, 12)

  • aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebus (Epistula Iacobi 5, 3)


“Enquanto tiver medo de ser infiel a Deus, você não será’. Deve-se ter medo quando o medo acaba!” São Padre Pio de Pietrelcina