Encontrados 320 resultados para: Corde

  • cumque quæsieris ibi Dominum Deum tuum invenies eum si tamen toto corde quæsieris et tota tribulatione animæ tuæ (Liber Deuteronomii 4, 29)

  • scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in cælo sursum et in terra deorsum et non sit alius (Liber Deuteronomii 4, 39)

  • diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua (Liber Deuteronomii 6, 5)

  • eruntque verba hæc quæ ego præcipio tibi hodie in corde tuo (Liber Deuteronomii 6, 6)

  • si dixeris in corde tuo plures sunt gentes istæ quam ego quomodo potero delere eas (Liber Deuteronomii 7, 17)

  • ut recogites in corde tuo quia sicut erudit homo filium suum sic Dominus Deus tuus erudivit te (Liber Deuteronomii 8, 5)

  • ne diceres in corde tuo fortitudo mea et robur manus meæ hæc mihi omnia præstiterunt (Liber Deuteronomii 8, 17)

  • ne dicas in corde tuo cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo propter justitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem cum propter impietates suas istæ deletæ sint nationes (Liber Deuteronomii 9, 4)

  • et nunc Israël quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis ejus et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua (Liber Deuteronomii 10, 12)

  • si ergo obœdieritis mandatis meis quæ hodie præcipio vobis ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto corde vestro et in tota anima vestra (Liber Deuteronomii 11, 13)

  • non audies verba prophetæ illius aut somniatoris quia temptat vos Dominus Deus vester ut palam fiat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima vestra (Liber Deuteronomii 13, 3)

  • cave ne forte subripiat tibi impia cogitatio et dicas in corde tuo adpropinquat septimus annus remissionis et avertas oculos a paupere fratre tuo nolens ei quod postulat mutuum commodare ne clamet contra te ad Dominum et fiat tibi in peccatum (Liber Deuteronomii 15, 9)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina