Encontrados 320 resultados para: Corde

  • dixit autem Samuhel ad populum nolite timere vos fecistis universum malum hoc verumtamen nolite recedere a tergo Domini et servite Domino in omni corde vestro (Liber I Samuelis 12, 20)

  • igitur timete Dominum et servite ei in veritate et ex toto corde vestro vidistis enim magnifica quæ in vobis gesserit (Liber I Samuelis 12, 24)

  • posuit autem David sermones istos in corde suo et extimuit valde a facie Achis regis Geth (Liber I Samuelis 21, 12)

  • et ait David in corde suo aliquando incidam in uno die in manu Saul nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philisthinorum ut desperet Saul cessetque me quærere in cunctis finibus Israël fugiam ergo manus ejus (Liber I Samuelis 27, 1)

  • cumque intrasset arca Domini civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino et despexit eum in corde suo (Liber II Samuelis 6, 16)

  • dixitque Nathan ad regem omne quod est in corde tuo vade fac quia Dominus tecum est (Liber II Samuelis 7, 3)

  • porro cum Absalom jerunt ducenti viri de Hierusalem vocati euntes simplici corde et causam penitus ignorantes (Liber II Samuelis 15, 11)

  • venit igitur nuntius ad David dicens toto corde universus Israël sequitur Absalom (Liber II Samuelis 15, 13)

  • et ait Joab non sicut tu vis sed adgrediar eum coram te tulit ergo tres lanceas in manu sua et infixit eas in corde Absalom cumque adhuc palpitaret herens in quercu (Liber II Samuelis 18, 14)

  • dixit ad eum ne reputes mihi domine mi iniquitatem neque memineris iniuriam servi tui in die qua egressus es domine mi rex de Hierusalem neque ponas rex in corde tuo (Liber II Samuelis 19, 19)

  • ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me dicens si custodierint filii tui viam suam et ambulaverint coram me in veritate in omni corde suo et in omni anima sua non auferetur tibi vir de solio Israël (Liber I Regum 2, 4)

  • et ait Salomon tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et justitia et recto corde tecum custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super thronum ejus sicut et hodie (Liber I Regum 3, 6)


“O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança.” São Padre Pio de Pietrelcina